Note 148:2 — Chapter IV
Reading edition
Qui multiplicem sensuum horum perspexerit varietatem, quibus res adeo dispares hominibus commendantur appetendae; animique propensiones pariter multiplices, et mutabiles; et inter se saepe pugnantes appetitus, et desideria, quibus suam quisque insequitur utilitatem, eamque variam, aut non minus variam voluptatem; eam etiam ingenii humanitatem, affectionesque benignas multiplices; humana huic natura prima specie videbitur, chaos quoddam, rudisque rerum non bene junctarum moles, nisi altius repetendo, nexum quendam, et ordinem a natura constitutum, et principatum deprehenderit, aut ἡγημονικὸν aliquod, ad modum caeteris ponendum idoneum. Philosophiae munus et hoc investigare, atque monstrare qua demum ratione haec sint ordinanda; miro enim artificio
Hanc Deus, et melior litem natura diremit.