← Table of contents
Life and Correspondence of David Hume, Volume 1

Note 147:1 — Chapter IV

Reading edition

Ab his animi motibus purioribus, et tranquillo stabilique suae beatitudinis appetitione, quae ratione utitur duce, diversi plane sunt motus quidam vehementiores et perturbati, quibus, secundum naturae suae legem, saepe agitatur mens, ubi certa species ipsi obversatur, atque bruto quodam impetu, fertur ad quaedam agenda, prosequenda, aut fugienda, quamvis nondum, adhibita in consilium ratione, secum statuerat haec ad vitam facere vel beatam vel miseram. Hos motus quisque intelliget, qui, in se descendens, in memoriam revocaverit quali animi impetu fuerat abreptus, quae passus, quum libidine, ambitione, ira, odio, invidia, amore, laetitia, aut metu, agitabatur; etiam ubi nihil de earum rerum, quae mentem commoverant, cursu ad vitam beatam aut miseram serio cogitarat. Quid quod saepe in partes contrarias distineantur et distrahantur homines, cum aliud cupido, mens vero, ejusque appetitus tranquillus, aliud suadeat.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings