Note 150:2 — Chapter IV
Reading edition
Civium quisque non sibi solum, verum et liberis, a civitate defensionem stipulatur, et omnia vitae civilis commoda. Liberis gestum est negotium utilissimum; unde citra suum consensum, ad ea omnia pro ipsorum viribus, facienda praestanda adstringuntur, quae ob istiusmodi commoda ab adultis jure flagitari poterant. Nihil autem aequius quam ut singuli, pro virili parte, eam tueantur civitatem, neque ab ea intempestive discedant, cujus beneficio diu protecti, innumeris potiti fuerant vitae excultae commodis; utque haec a majoribus accepta ad posteros transmittant.