Note 149:3 — Chapter IV
Reading edition
De nuptiis consanguineorum in linea transversa, quas adferunt rationes viri docti, vix quiquam affirmant. Quia vero apud plurimas gentes legis Judaicae ignaras, ejusmodi nuptiae habebantur impurae et nefariae, credibile est et eas in prima mundi aetate lege aliqua positiva, cujus diu manserunt vestigia, fuisse a Deo vetitas. Ea autem lex hoc praecipue spectasse videtur, ut plures familiae gentesque ea devinciantur caritate et benevolentia, quae ex affinitate et sanguinis conjunctione oriri solet. Alia forte commoda hominibus nascituris prospexit Deus, ex eo quod gentes variae, conjugiis inter se misceantur.