← Table of contents
Lectures on painting, delivered at the Royal Academy

Note 69 — THIRD LECTURE. INVENTION. PART I.

Reading edition

M. F. Quintilianus, l. xii. 10.—Concipiendis visionibus (quas ΦΑΝΤΑΣΙΑΣ vocant) Theon Samius—est præstantissimus.

At quomodo fiet ut afficiamur? neque enim sunt motus in nostra potestate. Tentabo etiam de hoc dicere. Quas Φαντασιας græci vocant, nos sanè visiones appellamus; per quas imagines rerum absentium ita repræsentantur animo, ut eas cernere oculis ac præsentes habere videamur: has quisquis bene conceperit, is erit in affectibus potentissimus. Hunc quidam dicunt ἐυφαντασιωτον, qui sibi res, voces, actus, secundum verum optume finget: quod quidem nobis volentibus facile continget.

Nam ut inter otia animorum et spes inanes, et velut somnia quædam vigilantium, ita nos hæ de quibus loquimur, imagines persequuntur, ut peregrinari, navigare, præliari, populos alloqui, divitiarum quas non habemus, usum videamur disponere; nec cogitare, sed facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transferemus? ut hominem occisum querar, non omnia quæ in re præsenti accidisse credibile est, in oculis habebo? non percussor ille subitus erumpet? non expavescet circumventus? exclamabit, vel rogabit, vel fugiet? non ferientem, non concidentem videbo? non animo sanguis, et pallor et gemitus, extremus denique expirantis hiatus insidebit?

Idem, l. vi. c. 11.

Theon numbered with the ‘Proceres’ by Quintilian, by Pliny with less discrimination is placed among the ‘Primis Proximos;’ and in some passage of Plutarch, unaccountably censured for impropriety of subject, ατοπια, in representing the madness of Orestes.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings