Note 35 — Capitolo II
Reading edition
Intorno alla cronologia delle lettere Gregoriane gioverà riferire alcune parole di una avvertenza premessa dal caro e compianto amico mio Paolo Ewald al regesto di esse nella seconda edizione della raccolta dello Jaffé: «.... Nam cum argumentis meis certe probatum sit, non Registri illius authentici libris charticeis scripti apographum nobis traditum esse, sed tria excerpta solummodo extare et haec excerpta, quamvis ratione et numero epistolarum eligendarum maxime secum dissentiant, tamen pari modo in eo consentire, quod ad certum temporis ordinem respiciant, hoc iudicium non paucis locis priorum editionum auctoritatem tollit. Ad quem annum et mensem epistolae antea incerti temporis regerendae sint, hanc rationem excerptorum intelligentes penitus pernoscere possumus. Sed hoc praemittendum esse videtur de signis illis chronologicis, quae epistolis adscriptae sunt, notas annorum et mensium non tempus edicere, quo epistola quaeque scripta sit, sed quo scriptores Registri eam receperint; ita ut mirari non liceat interdum et epistolas diversis temporibus scriptas sub eodem mense coniunctas esse, et alias loco disiunctas ad idem tempus spectare. Registri igitur seriem talibus locis relinquentes secundum chronologiam epistolas hic ordinavimus. Authenticum autem, ut ita dicam, datum in epistolis Gregorianis non invenitur, nisi in eis perpaucis, quae etiam diem non tacent.» Regesta Pontificum Romanorum... edidit Ph. Jaffé, ed. secunda. Anche vuolsi qui menzionare il notevolissimo studio dell'Ewald, Studien zur Ausgaben des Registers Gregors I, pubblicato nel Neues Archiv., III, 433-625.