Note 4 — DEDICA—PREFAZIONE
Reading edition
Voglio solo aver indicato qui, che la Novella del Lando, riferita a pag. 113 nella quarta Nota alla Novella VII e trattata anche dal Firenzuola, si ritrova pure presso il Bebelio, con alcune modificazioni:—«Erat cuidam civi Augustensi pica humanam vocem edocta, quæ cum saepe audisset famulum proclamare, vinum domini quatuor denariis vendi, clamavit et ipsa. Cum autem nocte quadam palmites vitium ex pruina magno incommodo affecti essent, ut vina postridie duobus denariis carius venderentur, proclamavit nihilominus pica vinum quatuor denariis: unde magnus concursus populi ad domum domini factus est pro emendo vino, quod alibi sex denariis venderetur, adeo ut iurgiis virum impeterent, quod virum non daret uti proclamasset. Quare concitatus dominus, picam in lutum deiecit Quæ, cum sublevata esset, vidit suem accedentem, qui totus erat lutosus et stercore inquinatus. Ad hunc pica: Proclamasti ne, inquit, etiam vinum quatuor denariis? Putavit enim uti se, ita et suem in lutum deiectum, quod vinum quatuor denariis proclamasset»—