Note ii — XLVII.
Reading edition
Fra le facezie del Bebelio, ce n'e' una intitolata: De fatuo rustico:—«Cuidam ditissimæ viduæ unicus erat filius, sed crasso pecuarioque ingenio, omniumque stultissimus: qui cum in vicinia quandam virginem nobilem efflictim deperiret, petit illam sibi dari uxorem. Parentes virginis, etsi nobiles essent, inopia tamen et angustia rei domesticæ premebantur, neque facile eorundem natalium filiae virum deligere potuerunt: unde opulentia rustici permoti, non difficulter sunt precibus rustici assensi. Mater autem illius, stultitiæ nati conscia, verita ne propter incompositos mores virgo illum negligeret atque fastideret, curiose satis, quibus moribus esse debeat, instituit. Et cum primum fatuus virginem adiisset conciliandi amoris gratia, virgo abeuntem chirothecis donavit ex aluta, hoc est, tenuoribus pellibus confectis: quibus cum indutus abiret, imbris tempestate in nihilum redegit. Unde mater eum corripiens aiebat: Debebas, fili, thecas complicasse, atque pectorali involvisse. At ille secundo virginem accedens, accipitre donatus est. Abiens ergo et maternæ institutionis memor, eundem pectorali involvit: cumque matri munus ostendere vellet, mortuum accipitrem eduxit. Quem rursum matrem castigans, ait, eundem manibus gestandum fuisset. Tertio, cum virginem salutasset, nec prius thecas aut accipitrem curasset, donavit eum illa cribro frumentario; ex præcepto matris, abiens hoc ineptum capitulum cribrum super manibus, uti accipitrem debuisset, gestavit: matre iterum docente, idem equinæ caudæ appendi debuisse, memoriæ commendavit. Ultimo virgo desperatos hominis mores contemptui habens, eum larido condonavit: quod ille abiens caudæ equi appendit, in diversasque partes antequam domum veniret, per rubos et sentes discerpsit. Tandem mater verita ne filius propter incompositos mores omnino repudiaretur, custodiam domus illi commisit, ipsaque ad parentes virginis profecta est, obtinuitque ut dies nuptiarum diceretur: filio tamen mandata dedit, ne quid interea turbarum domi faceret hac abeunte. Ipse vero se in apothecas vinarias contulit, vinumque depromere volens, totum vas in pavimentum perfudit: quod ne mater videret sine profluvium, tosto farre et quidem plurimo constravit. Deinde in cœnaculum divertens et insolenter ingressus anserem incubantem exterruit, qui clamitans Gag ag gag, stulto timorem incussit, quasi diceret Ich will's sagen. Quare anserem arripiens quod se dicturum polliceretur, quæ in cellis vinariis egisset, obtruncavit, seque et totum corpus protinus melle, quod in propinquo vasculo inveniebat collinivit, contractisque undique ex pulvinaribus plumis ex mellis natura, in locum anseris incubandi gratia consedit. Matre itaque ex arce virginis domum repedante, filium more anseris incubantem reperit. Quæ dum hostium pulsasset, filiumque vocasset, respondit filius Gagag quasi voce et incubatione anseris officio fungeretur. Tandem relicta cavea, multis minis et interminationibus matrem intromisit. Quam cum nuptura virgo illico aubsequeretur, illa omnia incommoda quæ interim commiserat indulgendo, illum instituit quibus moribus sponsa esset salutanda, ut scilicet oculos hilare et comiter in eam conjiceret. At ille hac adveniente, maternis ovibus universis oculos eruit, omnesque illos in faciem virginis proiecit: sic enim oculos in eam conjiciendos esse putavit. Nihilominus tamen divitiae, optimum amoris vinculum, matrimonium procuraverunt. Quæ cui suppetant, nobilitatem, formam, prudentiam et cuncta alia donant.»—Cf. Basilo. (Pent.) Vardiello, ecc.