← Table of contents
La guerra dei pirati e la marina pontificia dal 1500 al 1560, vol. 1

Note 77 — LIBRO SECONDO. Capitano Baldassarre da Biassa,

Reading edition

Archivio ut sup.: «Dilectis filiis etc. Intelleximus non solum a dilecto filio Galeatio Fanello, concive et oratore vestro, quem pluries et vidimus et audivimus libenter, sed etiam a ven. fratre Antonio archiepo Sipontino, Cameræ Aplcæ generali auditore, qui proximis diebus isthic fuit, quo in statu esset fabrica iam murorum istius nostræ civitatis, quam triremium quæ apud vos jussu nostro construuntur: fuerunt nobis gratissima omnia quæ illi retulerunt, et vestram in omnibus diligentiam et studium probamus atque laudamus. Verum quia parum esset rem aliquam strenue cœpisse, nisi illa pari diligentia perficeretur et perduceretur ad optatum exitum, de eadem diligentia et sedulitate vestra confisi committimus vobis ut dictas triremes de oportunis omnibus remis, ancoris, velis, antennis, arboribus, armamentis, et aliis rebus necessariis ad navigandum ea qua fieri poterit majori celeritate, et quo minori potest sumptu provideatis; ita ut cum necesse fuerit nihil obstet quo minus illis uti possimus. Nos providebimus de pecuniis ad id necessariis; et interim ut ea comodius exequi possitis scripsimus dilecto filio istius provinciæ nostræ Thesaurario ut solvat statim vobis ducatorum auri de Camera mille pro parte sumptus dictarum triremium, successiveque benigne præbebimus reliqua necessaria.»

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings