← Table of contents
La guerra dei pirati e la marina pontificia dal 1500 al 1560, vol. 1

Note 9 — LIBRO PRIMO. Capitano Lodovico del Mosca,

Reading edition

Burcardus cit., ap. Ecchard. II, 2138: «Sabato XXVIII maji MDII. Post horam Vesperorum conducta fuit de Ripa per campum Floræ, ad castrum Sancti Angeli artilleria olim Federici regis neopolitani quam habuit in Hischia, et eam Papa emerat ab ipso Rege pro ducatis tresdecim millibus, existimabatur autem esse valoris quinquaginta millium ducatorum. Fuerunt carruccæ octuaginta, quarum singulæ trahebantur quædam per unum equum, quædam per duos bufalos, aliæ per tres, aliæ per sex bufalos. In prima et undecima carretta sclopeta pro barchis, et etiam materiales: in sequentibus in qualibet tres vel quatuor aut sex bombardellæ. Successive in aliis singulis carrettis, usque ad vigesimam tertiam carrettam fuerunt una simul duæ bombardæ. Et successive in singulis usque ad trigesimam quintam carrettam fuerunt una bombarda magna. Et plurimæ ex eis fuerunt pulcherrimæ et fortis compositionis. Sequebantur pedestres duo millia vel circa ordinate, et septem in quolibet membro incedentes cum lanceis, alabardis et sclopetis. Et post illos trigintaseptem carrucæ pallottis ferreis oneratæ; deinde tres cum barilibus pulveris, tandem quinque aliæ cum salnitro, telis et palloctis mixtim. Quæ omnia Papa, stans in castro sancti Angeli, vidit conduci.»

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings