← Table of contents
La guerra dei pirati e la marina pontificia dal 1500 al 1560, vol. 1

Note 32 — LIBRO PRIMO. Capitano Lodovico del Mosca,

Reading edition

Burcardus. Mss. Casanat. cit., XX, III, 2: «Anno Christi MDII, feria quarta, die prima martii usque sabatum.... Voluerunt solatium et supervenit tempus contrarium, sive tempestas ingens, ex quo non potuerunt secure navigare, neque voluerunt redire Plumbinum.... Die quinta galeæ persequutæ sunt iter suum versus Cornetum, ad cujus conspectum applicuerunt. Dux majus periculum timens descendit de galea ad barchettam, e qua venit in terram. Papa vero cum galea sua non potuit attingere portum, ex quo omnes commoti hinc et inde in galea sunt prostrati, solo Papa dempto, qui in sede sua in puppi firmiter et intrepide sedens prospexit omnia: et cum mare versus galeam fortiter irrueret, Papa dicebat Jesus, et signo Crucis se signabat.... Nautæ propter maris et venti turbationem nec cibum nec ignem facere posse se excusabant... In sero venit in portum Herculis.»

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings