Note 333 — NEL RINASCIMENTO E NEGLI ULTIMI ANNI DELLA LIBERTÀ
Reading edition
La pietosa storia di questa sposa giovinetta (puella; nel senso generico di donna giovine: come anche fanciulla, vedi il quinto Vocabolario della Crusca), di nome «Alba» o «Albiera», ma non sappiamo di chi figliuola nè a chi moglie, morta appena a vent'anni, è diluita negli slombati distici dei due umanisti fiorentini e medicei, Naldo Naldi e Ugolino Verini.
Canta il Verino (Cod. Laurent. XXXIX, XLII, c. 27-28):
De Albera puella quae sub porticu attrita est. Tam dira heu miseris fati mortalibus instat sors? heu quam magnum porticus ausa nefas! . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Porticus annoso ligno subfulta vigebat, quod carie attrivit longa senecta malo. Rusticus hic imbrem atque aestus vitare solebat nam tusca hanc quartus signat ab urbe lapis. Venerat huc multis comitata Albera puellis, infoelixque illic dum manet illa perit. Porticus ingentem traxit collapsa ruinam: pignora dum protegit, concidit ipsa parens; occidit, et caro vitam servavit alumno, carior et nati quam sua vita fuit. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quid lachrymae, quid vota, pii valuere mariti? quid quod eras Scalae vatis amica tui?
E poi:
Epitaphium Alberae puellae . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Vix me bisdenos numerantem, porticus, annos, dum ruit, elysias compulit ire domos. Alberae fuerat nomen mihi, lector amice: ne pigeat tumulo collachrymare meo.
E Naldo Naidi (Cod. Laurent. XXXV, XXXIV), che viva l'afiligge con ismaniosi elegiaci (c. 4-6, 7-9, 11, 18-20), nè può saperla andata in campagna a bagnarsi senza restarne in timore, che, mentre le faranno corteggio le ninfe aquatiche, non le abbiano a dar noia quelli sguaiati de' Satiri silvestri, canta egli pure l'
Eulogium in Albam morientem Vos igitur mortis causas praebetis acerbae; estis et exitio, rura, molesta gravi. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Nam dum rura colit, prima est abrepta iuventa, dum ruit in tenerum trabs inimica caput. Quid labor heu fuerat, fugeret dum cara puella, labentem murum substinuisse Lares? . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Nam dum forte cupis nimia pietate puellum pellere ab extremis, Alba benigna, malis, occidis infelix, fato moritura severo, dum cadit in tenerum dira ruina caput. Heu quis tunc matri, cernenti talia, sensus, qualis in exangui corpore vita fuit, candida cum natae morientia viderat ora, ferre nec extremo tempore posset opem? Et nisi quod subito stupuit devicta dolore, in medio linquens languida membra solo, non potuit tanto cernens superesse dolori, sed fuit in natae morte casura, parens. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Nona dies aderat, crudeli funere rapta cum iacuit gelido cara puella thoro, cum venit absentis miseras ad coniugis aures, uxorem fato succubuisse gravi. Ut rediit tandem, rumore accitus amaro, sensit et in tristi condita busta solo, arserat impatiens uxoris membra pudicae visendi subito, qualiacunque forent. Instabant cuncti graviter ne vellet amici flaccida iam longa membra videre mora: attamen e nigro promatur ut illa sepulchro, vicerunt miseri vota dolenda viri. Ergo ubi dimotus, qui cygnea colla tegebat, atque palam, gelidus, fecerat illa lapis, qualia viventis patuerunt ora puellae, candida nec turpi commaculata situ. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . An quoque te livor carpit, Venus aurea, divam, et premit invidia pectora sancta gravi? Sic est: heu carae nocuit pia forma puellae, invidia superas nec caruisse deas.