Note 442 — PARTE SECONDA La città langobarda-franca (continued 2)
Reading edition
Praeterea in locis, quae sunt de districtu, illud obtinet quod viganalia per consensum dominorum et vicinorum debent dividi vel vendi; quod alias fieri non potest, nisi dominorum omnium et vicinorum consensu Communia taliter inter dominos et vicinos dividuntur ut medietas terrarum omnium vel pretii illarum omnium viganalium vel fructuum, si forte vendantur, ad dominum cuius est totum districtum, iure nostrae civitatis, assignatur; alterius vero medietatis partem accipit pro parte terrarum, quas in ipso loco habet. Si vero totum districtum non habet, sed partem, secundum partem sui districti, iure districti, de praedictis viganalibus partem conseguitur, et de alio quod remanet, pro numero terrarum ut dictum est.
Cfr. Berlan F. Le due edizioni milanese e torinese delle consuetudini di Milano cit. rubr. XXIV, pag. 254.
L'edizione del Berlan è la migliore: cfr. Lattes A. Il dir. consuetud. cit., pag. 33, nota 95.