Note 631 — PARTE SECONDA La città langobarda-franca (continued 2)
Reading edition
Cfr. Moriondo J. B. Monumenta aquensia. I, Torino, 1789, col. 106-7, n. 92, a. 1197.
Credo non inutile riportare integralmente la parte più interessante di questo bel documento.
Omnis bestia quadrupes vendita in foro Aquensi et Arcivolio debet curadiae in duobus denariis ab autore, totidem a venditore. De agnis et haedis nihil sicut et de fructibus et de ovis et de his omnibus quae brachio portantur. Idem de pullis et de piscibus recentibus. De caballo tamen den. XII. De onere pullorum ovorum den. 1. De fasce hominis circulorum mealia (uvae alia) datur. De fasce boum den. II. Tellaria habentes pisces, negotiatores drappi et ferri et merces vendentes in foro, ut sedeant, unusquisque den. II. curadiae debet. De torta lini den. II dantur. De soma lebetum idem. De fasce scutellarum et scutorum idem. Artifices sitularum et situlorum omni anno situlam debent et situlum. Ferrarii cultellum et mensuram. Facientes conchas et lanceas et juga idem. De fasce bailorum I den. De carro lignorum II den. De barroccio I den. De carro et barroccio vini II den. De fasce ollarum et testarum idem. De asino veniente onerato nihil; si egreditur oneratus I den. De mezena I den. Sextarium vero capiendum est ad pugnum venditoris. Ex his omnibus predicti memorati antiqui aeque concordaverunt.