Note 503 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA
Reading edition
Histoire lettéraire, XVI, pag. 438; 540-41. Mi piace riprodurre il passo del cronista inglese, pubblicato prima dal Martène, Amplissima collectio, V, 839, e poi dal Bouquet, XVIII, 76. Hac tempestate extitit quidam abbas non longe ab urbe Roma, ordinis cisterciensis, sed cisterciensibus minime subjectus, qui quamdam Expositionem in septem visiones Apocalypsis edidit, accepta, ut ajunt, divinitus sapientia cum fere esset prius illiteratus. In hac autem expositione evidenter ostendit vetus Testamentum Novo concordare .... Quintam vero persecutionem quam sub quinta visione ..... dicit agi temporibus nostris a Saladino ..... Dicit etiam quod anno Dominicae incarnationis MCXCIX incipit sexta visio et sexti sigilli apertio, sub qua visione probat auctoritate Apocalypsis, quod complebitur omnis antichristi persecutio et ejusdem mors et perditio, sed ante ejus persecutionem dicit evangelium Christi ubique praedicandum. Post antichristi vero imperium quot annorum vel dierum fieret expletio sigilli sexti, id est, mortuorum resurrectio et septimi sigilli inchoatio, id est, sanctorum aeterna glorificatio, soli Deo cognitum esse fatetur.