Note 495 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA
Reading edition
Gioacchino stesso al di sopra dell'eloquenza mette la contemplazione. Così nell'Apocalisse, fol. 48, col. 4: Proprietas predicandi verbi est incarnati; proprietas spiritus sancti silentium magis expectat quam sermonem, et nequaquam vociferando ingerat, sed silendo inspiret. E nella Concordia, III, a, 8, fol. 31, col. 4: Commmutandus est status Ecclesiae de Lia in Rachel, de verbi eloquentia ad spiritualem intellectum, de frondium pulchritudine ad soavitatem pomorum. Hoc est enim illud: nisi ego abiero, paraclitus non veniet ad vos (Joh., XVI, 7). Nota verbum et signa mysterium. Omnis eloquentia pertinet ad verbum, omnis intelligentia spiritualis ad spiritum .... Fol. 32, col. I: precessit regum tempore eloquentissimus Esaias qui dicit: Ecce ego mitte me. Secutus est Hieremias qui dicit: nescio loqui quia puer sum. Precessit Paulus facundissimus predicando in Asia, secutus est Joannes cujus sermo despicabilis est, sed tamen spiritualis gratie ubertate fecundus. Quin mo quod utilius fiat dominus ipse demonstrat sum dicit: (Joh., XVI, 1) «Ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam; si ego non abieroparaclitus non veniet ad vos, si autem abiero mittam eum ad vos». Tale est enim ac si diceretur: nisi cultum eloquentie subtraho, in quo carnalis pascitur intellectus, propter eos quibus lacte opus erat aliquando et non solido cibo, spiritualem intellectum accipere non potestis. Eo nempe circa spiritum mens declarari nequit quo magis animus pascitur suavitate verborum, et eo plus fructus spiritus quante sit dulcedinis sentitur, quo quicquid foris resonat carnalibus hominibus et infirmis seponitur.