Note 489 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA
Reading edition
Vedi ad esempio Expositio in Apoc., fol. 80, col. 3. Plura sub quinto cursu ecclesiastici temporis sub beati Benedicti nomine fundata esse monasteria, que et usque ad presens tempus perdurant, in quibus aliquanto regule capitula ita absorta sunt ac si non sanctus Benedictus ediderit, ut est precipue de opere manuum, et de abstinentia ciborum ac potus, quod ideo accidisse cognoscitur quia dum divites esse voluerunt sub regule paupertatis facti sunt delicati et facti sunt invalidi et infirmi, facti sunt quibus lacte opus sit, non solido cibo. Ne mirum. Quis enim unquam inter divitias et delitias potuit tenere inopem vitam et castitatis propositum ubi multi sunt cibi. Taceo quod infra urbes et vicos pluraque monasteria sita ecc.