Note 597 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA (continued 2)
Reading edition
Fol. 119, col. 2. Sed et vita clericorum, que primo radios lucis sue effundere solebat in populo, proh dolor! in sanguinem versam esse videmus. Nihil enim in ea spirituale, nihil celicum; sed omne pene lubricum, totum carnale, totum caro et sanguis et evisceratio spiritus. Ubi lites, ubi scandala, ubi rixe, ubi invidie, ubi emulationes? Nonne in ecclesia clericorum? Nonne inter eos qui lucem exemplorum suorum dare subjectis plebibus debuerunt?... Denique et stellas celi absque numero cadere (VI, 13) videmus in terra, sive ruina pravitatis heretice, sive (ut in pluribus) lapsu carnis.