← Table of contents
L'eresia nel Medio Evo

Note 613 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA (continued 2)

Reading edition

Conc., II a, 1, fol. 7, col. 1. Construendum est nobis cum Helia (I, Reg., 18, 31-38) altare de terra ipsa, terra collocanda inferius, ut aqua desuper locari queat, expectantibus nobis ignem de celo, qui consumat terram et aquam, expectantibus spiritualem intellectum, qui terrenam illam superficiem litere, que de terra est et de terra loquitur, evacuando consumat, et nihilominus evangelicam doctrinam designatam hic in aqua lambendo commutet, secundum et aqua illa crassa, quam posuit in altari Neemias sacerdos (2 Machab., I, 20), conversa est in igne, aut sicut in cena Galilee aqua commutata est in vino. Conc., V, 68, col. 1. In primo (periodo) solius patris gloria revelata est populo illi antiquo, indocto, terreno et animali nescienti intelligere quod esset verbum domini aut spiritus oris ejus; in secundo gloria filii; et ex presenti gloria spiritus sancti. In tertio reverenda est perfecta gloria ipsius spiritus, ut evacuetur quod ex presente est. Plus ergo glorificati sunt homines secundi status, quia plus noverunt; plus glorificabuntur homines tertii, quibus revelata facie loquetur idem spiritus omnem veritatem ....

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings