Note 701 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA (continued 2)
Reading edition
Salimbene, pag. 403. Porro secundus defectus fratris Helyae fuit quia multos inutiles recepit ad ordinem. Habitavi in conventu senensi duobus annis, et vidi ibi XXV fratres laycos .... propter hoc recipiebat multitudinem laycorum, qua posset melius talibus dominari .... Tertius defectus fratris Helyae, quia homines indignos promovit ad officia ordinis, faciebat enim laycos guardianos, custodes et ministros, quod absurdum erat valde, cum in ordine esset copia bonorum clericorum.