Note 699 — LIBRO SECONDO DALLO SCISMA ALL'ERESIA (continued 2)
Reading edition
Frate Elia accettò in nome del Papa la donazione citata più sopra (p. 437, n. 1). Vedi inoltre la Bolla di Gregorio, pag. 246: Dicimus itaque quod nec in communi nec in speciali debent proprietatem habere, sed utensilium et librorum et eorum mobilium quae licet habere, eorum usum habeant.... nec vendi debeant mobilia vel extra ordinem commutari aut alienari quoque modo, nisi Ecclesiae Romanae Cardinalis, qui fuerit ordinis Gubernator .... auctoritatem super hoc praebuerit. Confrontate la Bolla d'Innocenzo IV del 1245, riportata dal Wadding, III, 129. Et licet in eadem Regula sit prohibitum, ne fratres recipiant per se, vel per alios denarios vel pecuniam ullo modo, possunt tamen, si rem sibi necessariam aut utilem velint emere, vel solutionem facere pro re empta, vel nuncium ejus a quo res venditur, vel aliquem alium volentibus sibi eleemosynam facere, nisi eidem per se vel per proprios nuncios solvere maluerint. Pag. 130: Et taliter nominati vel praesentati a fratribus non sunt eorum nuncii, seu depositarii; sed illorum, a quibus eis pecunia vel denarii committuntur .... Cum tam immobilium quam mobilium hujusmodi jus proprietas et dominium .... nullo modo ad ecclesiam ipsam spectent, cui domus et loca praedicta cuna Ecclesiis caeterisque suis pertinentes (quae omnia in jus et proprietatem beati Petri suscipimus) omnino tam in spiritualibus quam in temporalibus immediate subesse noscuntur.