Note 396 — LIBRO PRIMO DALL'ERESIA ALLO SCISMA (continued 2)
Reading edition
Lamberti Annales (Pertz, Mon. Script., V, 218). Adversus hoc decretum (quello di Gregorio VII contro i preti ammogliati) infremuit tota fractio clericorum; hominem plane haereticum et vesani dogmatis esse clamitans qui oblitus sermonis Domini, quo ait: non omnes capiunt hoc verbum, et apostolus: qui se non continet nubat: melius est nubere quam uri, violenta exactione homines vivere cogeret ritu angelorum. Sigiberti Chronica (Pertz, Mon. Script., VI, 862). Gregorius papa celebrata synodo symoniacos anathematizavit, et uxoratos sacerdotes a divino officio removit, et laicis missam eorum audire interdicit, novo exemplo ut et multis visum est inconsiderato praejudicio contra sanctorum patrum sententiam, qui scripserunt quod sacramenta quae in ecclesia fiunt, baptisma scilicit, crisma, corpus et sanguis Christi, Spiritu Sancto latenter operante eorumdem sacramentorum effectum, seu per bonos seu per malos intra ecclesia Dei dispensentur.