Note 351 — LIBRO PRIMO DALL'ERESIA ALLO SCISMA (continued 2)
Reading edition
Moneta, pag. 403: Quidam dixerunt quod Valdesius ordinem habuit ab universitate fratrum suorum. Eorum autem, qui hoc dixerunt, principalis auctor fuit quidam haeresiarcha pauperum lombardorum Doctor perversus Thomas. Hoc autem probare taliter visus est: Quilibet de illa congregatione potuit dare Valdesio jus suum scilicet regere seipsum, et sic tota congregatio illa potuit conferre et contulit Valdesio regimen omnium, et sic creaverunt illum omnium Ponteficem et Praelatum.