Note 451 — LIBRO PRIMO DALL'ERESIA ALLO SCISMA (continued 2)
Reading edition
Secondo il poema Arnaldo imprigionato e condotto al supplizio non volle ricredersi della dottrina sua, che ei riteneva giusta e degna di sacrificarle la vita. Tanta fermezza riscosse l'ammirazione dei presenti, ed anche di Federigo, che ebbe una tarda compassione per la sua vittima. Codesti versi mi permetto di riferirli tutti, chè contengono particolari interessanti sugli ultimi momenti di Arnaldo, v. 219 e segg.:
Hic igitur regi delatus nunc Friderico, Judice prefecto romano, vincitur illum. Namque jubet rector causam discernere notam, Dampnaturque suo doctor pro dogmate doctus. Set cum supplicium sibi cerneret ipse parari Et laqueo collum fato properante ligari, Quesitus pravum si dogma relinquere vellet Atque suas culpas sapientum more fateri, Intrepidus fidensque sui, mirabile dictu Respondit proprium sibi dogma salubre videri Nec dubitare necem propter sua dicta subire, In quibus absurdum nil esset nilque nocivum. Orandique moram petiit pro tempore parvum, Nam Christo culpas dicit se velle fateri. Tunc genibus flexis, oculis manibusque levatis Ad celum, gemuit suspirans pectore ab imo Et sine voce deum celestem mente rogavit, Ipsi commendans animam; paulumque moratus Tradit ad interitum corpus tolerare paratus Constanter, penam lacrimas fudere videntes, Lictores eciam moti pietate parumper; Tandem suspensus laqueo retinente pependit. Set doluisse datur super hoc rex sero misertus.