← Table of contents
L'eresia nel Medio Evo

Note 447 — LIBRO PRIMO DALL'ERESIA ALLO SCISMA (continued 2)

Reading edition

Jam palam cardinalibus detrahebant, dicens conventum eorum ex causa superbie et avaricie, ypocrisis et multimode turpitudinis non esse ecclesiam Dei, sed domum negociationis et speluncam latronum, qui scribarum et phariseorum vices exercent in populo christiano. Ipsum papam non esse, quod profitetur, apostolicum virum et animarum pastorem, sed virum sanguineum, qui incendiis et homicidiis praestat auctoritatem, tortorem ecclesiarum, innocentie concussorem, qui nihil aliud facit in mundo quam carnem pascere et suos replere loculos et exaurire alienos. (Hist. pont., l. c.). Poema, v. 179:

Pontifices rebus magnos intricare caducis Et pro terrenis celestia spernere, causas Nocte, die, precio sumpto trutinare forenses.

v. 186:

Heu mala romana presertim sede vigere.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings