Note 436 — PARTE I. DALLE ORIGINI AL SECOLO VI DELL’ERA VOLGARE. (continued 2)
Reading edition
Suet. in Domit. 4. «Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in Amphitheatro modo, verum et in circo; ubi praeter solemnes bigarum quadrigarumque cursus praelium etiam duplex, equestre ac pedestre commisit; at in Amphitheatro navali quoque. Nam venationes gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos; nec virorum modo pugnas sed et feminarum..... Ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes eius stabat puerulus coccinatus portentoso parvoque capite, cum quo plurimum fabulabatur, nonnumquam serio.... Edidit navales pugnas paene iustarum classium, effosso et circumstructo iuxta Tiberim lacu, atque inter maximos imbres perspectavit».