Note 473 — PARTE I. DALLE ORIGINI AL SECOLO VI DELL’ERA VOLGARE. (continued 2)
Reading edition
Lamprid. in Comm. XVI: De palatio ipse ad Coelium montem in Vectilianas aedes migravit, negans se in palatio posse dormire..... Ipse autem prodigium non leve sibi fecit: nam cum in gladiatoris occisi vulnus manus misisset, ad caput sibi detersit: et contra consuetudinem penulatos iussit spectatores, non togatos, ad munus convenire, quod funebribus solebat: ipse in pullis vestimentis praesidens. Galea eius bis per portam Libitinensem elata est.