Note 203 — Chapter II · JOHN COUNT OF MORTAIN 1189–1199
Reading edition
“De comite autem Johanne sic erit: quod si homines regis Angliae poterunt sufficienter monstrare in curia domini regis Franciae quod idem Johannes juraverit ad perquirendam pecuniam ad liberationem regis Angliae, et de hoc dederit litteras suas, ipse Johannes tenebitur ad solvendum, et totam terram quam ipse tenebat quando rex Angliae frater ejus iter arripuit ultra mare, tenebit, citra mare et ultra, ita libere sicut prius tenebat; excepto eo quod liber erit a sacramento quod fecerat de non intranda terra Angliae; et de hoc dictus rex Angliae faciet dominum Johannem securum per se, et per barones et archiepiscopos et episcopos terrae suae, et insuper per regem Franciae. Si autem comes Johannes vellet negare quod litterae illae non essent suae, aut quod illud non jurasset, homines regis Angliae sufficienter in curia regis Franciae monstrabunt, per idoneos testes, quod juraverit ad querendam pecuniam ad liberationem regis Angliae. Si autem monstratum fuerit, sicut dictum est, quod comes juraverit ad quaerendam pecuniam ad liberationem regis, vel si defecerit de recipienda monstratione, rex Franciae non intromittat se de comite Johanne, si pacem de terra sua praedicta recipere voluerit,” R. Howden, vol. iii. pp. 217, 218.