Note 178 — Chapter IX
Reading edition
Cardan gives his impressions of musicians:—"Unde nostra ætate neminem ferine musicum invenias, qui non omni redundat vitiorum genere. Itaque hujusmodi musica maximo impedimento non solum pauperi et negotioso viro est, sed etiam omnibus generaliter. Quin etiam virorum egregiorum nostræ ætatis neminem musicum agnovimus, Erasmum, Alciatum, Budæum, Jasonem, Vesalium, Gesnerum. At vero quod domum everterit meam, si dicam, vera fatebor meo more. Nam et pecuniæ non levem jacturam feci, et quod majus est, filiorum mores corrupi. Sunt enim plerique ebrii, gulosi, procaces, inconstantes, impatientes, stolidi, inertes, omnisque libidinis genere coinquinati. Optimi quique inter illos stulti sunt."—De Utilitate, p. 362.