Note 124 — Chapter VI
Reading edition
"Ergo nunc Britannia inclyta vellere est. Nec mirum cum nullū animal venenatū mittat, imò nec infestum præter vulpem, olim et lupum: nunc vero exterminatis etiam lupis, tutò pecus vagat. Rore cœli sitim sedant greges, ab omni alio potu arcentur, quod aquæ ibi ovibus sint exitiales: quia tamen in pabulo humido vermes multi abundant, cornicū adeo multitudo crevit, ut ob frugum damna nuper publico consilio illas perdentibus proposita præmia sint: ubi enim pabulum, ibi animalia sunt quæ eo vescuntur, atque immodicè tunc multiplicantur cum ubique abundaverit. Caret tamen ut dixi, serpentibus, tribus ex causis: nam pauci possunt generari ob frigus immensum."—De Subtilitate, p. 298.