Note 280 — Chapter XV
Reading edition
"Quoniam intellectus intrinsecus est homini, belluis extrinsecus collucet: unus etiam satisfacere omnibus, quæ in una specie sunt potest, hominibus plures sunt necessarii: tertia est quod hominis anima tanquam speculum est levigata, splendida, solida, clara: belluarum autem tenebrosa nec levis; atque ideo in nostra anima lux mentis refulget multipliciter confracta, inde ipse Intellectus intelligit. Ceteris autem potentiis, ut diximus, nullus limes prescriptus est: at belluarum internis facultatibus tantum licet agnoscere, quantum per exteriores sensus accesserit."—De Imm. Anim., p. 283.