← Table of contents
Ireland under the Tudors, with a Succinct Account of the Earlier History. Vol. 1 (of 3)

Note 193 — Chapter XI · FROM THE YEAR 1536 TO THE YEAR 1540.

Reading edition

From the light it throws on the land question O’Connor’s prayer is worth transcribing:—

‘Humiliter petit, quatenus Dominus Rex, ex suâ gratiâ, dignetur concedere sibi, per literas suas patentes, quod ipse, et exitus sui, sint liberi status, et homines legales, more Anglicorum; et quod sit Baro de Offaly, atque habeat sibi et heredibus suis ex regia donatione portionem terrarum in Offaly, quas nunc illic possidet per partitionem, more patriæ, tenendam de Domino Rege secundum leges Anglicanas; ac quod simili auctoritate, fratres sui, et alii possessionarii terrarum ibidem, terras quas nunc possident habeant sibi et heredibus suis; ipse et omnes alii et heredes sui, reddendo Dominio Regi, annuatim, de qualibet carucata terræ, tres solidos et quatuor denarios; et quod carucatæ terræ in Offaly, quotiens Domino Deputato visum fuerit, ac necessitas emergerit, onerantur et assidentur belligeris pro defensione subditorum Domini Regis, eodem modo sicut cæteræ carucatæ terræ inter regios subditos onerantur et assidentur. Igitur humiliter petit, quod Dominus Rex, et Deputati sui, pro tempore existentes, suscipiant suam protectionem et defensionem contra omnes alios, prout suscipiant defensionem Anglicorum.’ Submission of O’Connor, March 6, 1538.—Grey to Cromwell, March 17, 1538; Francis Herbert to Cromwell, March 21, 1536, to Norfolk, Jan. 24, 1538; Grey to Cromwell, April 1, 1538.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings