Note 838 — Chapter IX
Reading edition
Cardan strongly expresses his sense of this recondite discovery. And as the passage in which he retraces the early progress of algebra is short, and is quoted from Cardan’s works, which are scarce in England, by Kästner, who is himself not very commonly known here, I shall transcribe the whole passage, as a curiosity for our philomaths. Hæc ars olim a Mahomete Mosis Arabis filio initium sumpsit. Etenim hujus rei locuples testis Leonardus Pisanus. Reliquit autem capitula quatuor, cum suis demonstrationibus quas nos locis suis ascribemus. Post multa vero temporum intervalla tria capitula derivativa addita illis sunt, incerto autore, quæ tamen cum principalibus a Luca Paciolo posita sunt. Demum etiam ex primis, alia tria derivativa, a quodam ignoto viro inventa legi, hæc tamen minimè in lucem prodierant, cum essent aliis longe utiliora, nam cubi et numeri et cubi quadrati æstimationem docebant. Verum temporibus nostris Scipio Ferreus Bononiensis, capitulum cubi et rerum numero æqualium [x3 + p x = q] invenit, rem sane pulchram et admirabilem: cum omnem humanam subtilitatem, omnis ingenii mortalis claritatem ars hæc superet, donum profecto cœleste, experimentum autem virtutis animorum, atque adeo illustre, ut qui hæc attigerit nihil non intelligere posse se credat. Hujus æmulatione Nicolaus Tartalea Brixellensis, amicus noster, cum in certamen cum illius discipulo Antonio Maria Florido venisset, capitulum idem ne vinceretur invenit, qui mihi ipsum multis precibus exoratus tradidit. Deceptus enim ego verbis Lucæ Pacioli, qui ultra sua capitula generale ullum aliud esse posse negat (quanquam tot jam antea rebus a me inventis sub manibus esset, desperabam) tamen [et?] invenire q. quærere non audebam. [sic, sed perperam nonnihil scribi liquet]. Inde autem illo habito demonstrationem venatus, intellexi complura alia posse haberi. Ac eo studio, auctaque jam confidentia, per me partim, ac etiam aliqua per Ludovicum Ferrarium, olim alumnum nostrum, inveni. Porro quæ ab his inventa sunt, illorum nominibus decorabuntur, cætera quæ nomine carent nostra sunt. At etiam demonstrationes, præter tres Mahometis, et duas Ludovici, omnes nostræ sunt, singulæque capitibus suis præponentur, inde regula addita, subjicietur experimentum. Kästner, p. 152. The passage in Italics is also quoted by Cossali, p. 159.