Note 530 — Chapter IV
Reading edition
Jam enim pluribus in locis melius quam dudum pueritia institui et doctrina in scholis usurpari politior, quod et bonorum autorum scripta in manus tenerentur, et elementa quoque linguæ Græcæ alicubi proponerentur ad discendum, cum seniorum admiratione maxima, et ardentissima cupiditate juniorum, cujus utriusque tum non tam judicium quam novitas causa fuit. Similerus, qui postea ex primario grammatico eximius jurisconsultus factus est, initio hanc doctrinam non vulgandam aliquantisper, arbitrabatur. Itaque Græcarum literarum scholam explicabat aliquot discipulis suis privatim, quibus debat hanc operam peculiarem, ut quos summopere diligeret. Camerarius, Vita Melanchthonis. I find also in one of Melanchthon’s own epistles, that he learned the Greek grammar from George Simler. Epist. Melanchthon, p. 351 (edit. 1647.)