← Table of contents
Introduction to the Literature of Europe in the Fifteenth, Sixteenth, and Seventeenth Centuries, Vol. 1

Note 584 — Chapter IV

Reading edition

Age si quis mihi physiognomon non omnino malus vultum ipsum et os aquilæ diligentius contempletur, oculos avidos atque improbos, rictum minacem, genas truculentas, frontem torvam, denique illud, quod Cyrum Persarum regem tantopere delectavit in principe γρυπὸν, nonne plane regium quoddam simulacrum agnoscet, magnificum et majestatis plenum? Accedit huc et color ipse funestus, teter èt inauspicatus, fusco squalore nigricans. Unde etiam quod fuscum est et subnigrum, aquilum vocamus. Tum vox inamœna, terribilis, exanimatrix, ac minax ille querulusque clangor, quem nullum animantium genus non expavescit. Jam hoc symbolum protinus agnoscit, qui modo periculum fecerit, aut viderit certè, quam sint formidandæ principum minæ, vel joco prolatæ.... Ad hanc, inquam, aquilæ stridorem illico pavitat omne vulgus, contrahit sese senatus, observit nobilitas, obsecundant judices, silent theologi, assentantur jurisconsulti, cedunt leges, cedunt instituta; nihil valet fas nec pietas, nec æquitas nec humanitas. Cumque tam multæ sint aves non ineloquentes, tam multæ canoræ, tamque variæ sint voces ac modulatus qui vel saxa possint flectere, plus tamen omnibus valet insuavis ille et minime musicus unius aquilæ stridor.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings