← Table of contents
Introduction to the Literature of Europe in the Fifteenth, Sixteenth, and Seventeenth Centuries, Vol. 1

Note 309 — Chapter II · (continued 2)

Reading edition

Duo sunt libri nobis dati a Deo: scilicet liber universitatis creaturarum, sive liber naturæ, et alius est liber sacræ scripturæ. Primus liber fuit datus homini a principio, dum universitas rerum fuit condita, quoniam quælibet creatura non est nisi quædam litera digito Dei scripta, et ex pluribus creaturis sicut ex pluribus literis componitur liber. Ita componitur liber creaturarum, in quo libro etiam continetur homo; et est principalior litera ipsius libri. Et sicut literæ et dictiones factæ ex literis important et includunt scientiam et diversas significationes et mirabiles sententias: ita conformiter ipsæ creaturæ simul conjunctæ et ad invicem comparatæ important et significant diversas significationes et sententias, et continent scientiam homini necessariam. Secundus autem liber scripturæ datus est homini secundo, et hoc in defectu primi libri; eo quia homo nesciebat in primo legere, quia erat cœcus; sed tamen primus liber creaturarum est omnibus communis, quia solum clerici legere sciunt in eo [i.e. secundo].

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings