Note 1055 — Chapter XII
Reading edition
Nizolius maintained that universal terms were only particulars—collectivè sumpta. Leibnitz replies, that they are particulars—distributive sumpta; as, omnis homo est animal means, that every one man is an animal; not that the genus man, taken collectively, is an animal. Nec vero Nizolii error his levis est; habet enim magnum aliquid in recessu. Nam si universalia nihil aliud sunt quam singularium collectiones, sequitur, scientiam nullam haberi per demonstrationem, quod et infra colligit Nizolius, sed collectionem singularium seu inductionem. Sed ea ratione prorsus evertuntur scientiæ, ac Sceptici vicere. Nam nunquam constitui possunt ea ratione propositiones perfecte universales, quia inductione nunquam certus es, omnia individue a te tentata esse; sed semper intra hanc propositionem subsistes; omnia illa quæ expertus sum sunt talia; cum vero non possit esse ulla ratio universalis, semper manebit possibile innumera quæ tu non sis expertus esse diversa. Hinc jam patet inductionem per se nihil producere, ne certitudinem quidem moralem, sine adminiculo propositionum non ab inductione, sed ratione universali prudentium; nam si essent et adminicula ab inductione, indigerent novis adminiculis, nec haberetur certitudo moralis in infinitum. Sed certitudo moralis ab inductione sperari plane non potest, additis quibuscunque adminiculis, et propositionem hanc, totum magis esse sua parte, sola inductione nunquam perfectè sciemus. Mox enim prodibit, qui negabit ob peculiarem quondam rationem in aliis nondum tentatis veram esse, quemadmodum ex facto scimus Gregorium a Sancto Vincentio negasse totum esse majus sua parte, in angulis saltem contactûs, alios in infinito; et Thomam Hobbes (at quem virum!) cœpisse dubitare de propositione illa geometrica a Pythagora demonstrata, et hecatombæ sacrificio digna habita; quod ego non sine stupore legi. This extract is not very much to the purpose of the text, but it may please some of those who take an interest in such speculations.