Note 904 — Chapter X
Reading edition
Henry Stephens in an epistle, De suæ Typographiæ statu ad quosdam amicos, gives an account of his own labours on the Thesaurus. The following passage on the earlier lexicons may be worth reading. Iis quæ circumferuntur lexicis Græco-Latinis primam imposuit manum monachus quidam, frater Johannes Crastonus, Placentinus, Carmelitanus; sed cum is jejunis expositionibus, in quibus vernaculo etiam sermone interdum, id est Italico, utitur, contentus fuisset, perfunctoriè item constructiones verborum indicasset, nullos autorum locos proferens ex quibus illæ pariter et significationes cognosci possent; multi postea certatim multa hinc inde sine ullo delectu ac judicio excerpta inseruerunt. Donec tandem indoctis typographis de augenda lexicorum mole inter se certantibus, et præmia iis qui id præstarent proponentibus, quæ jejunæ, et, si ita loqui licet, macilentæ antea erant expositiones, adeo pingues et crassæ redditæ sunt, ut in illis passim nihil aliud quam Bœoticam suem agnoscamus. Nam pauca ex Budæo, aliisque idoneis autoribus, et ea quidem parum fideliter descripta, utpote parum intellecta, multa contra ex Lapo Florentino, Leonardo Aretino, aliisque ejusdem farinæ interpretibus, ut similes habent labra lactucas, in opus illud transtulerunt. Ex iis quidem certe locis in quorum interpretatione felix fuit Laurentius Valla, paucissimos protulerunt; sed pro perverso suo judicio, perversissimas quasque ejus interpretationes, quales prope innumeras a me annotatas in Latinis Herodoti et Thucydidis editionibus videbis, delegerunt egregii illi lexicorum seu consarcinatores seu interpolatores, quibus, tanquam gemmis, illa insignirent. Quod si non quam multa, sed duntaxat quam multorum generum errata ibi sint, commemorare velim, merito certe exclamabo, τί ηρῶτον, τί δ' επειτα, τί δ'ὑστάτιον καταλέξω; vix enim ullum vitii genus posse a nobis cogitari aut fingi existimo, cujus ibi aliquod exemplum non extat, p. 156. He produces afterwards some gross instances of error.