Note 25 — Chapter I
Reading edition
A Jesuit of the sixteenth century thus shortly and clearly distinguishes the positive from the scholastic, and both from natural or metaphysical theology. At nos theologiam scholasticam dicimus quæ certiori methodo et rationibus imprimis ex divina scriptura ac traditionibus seu decretis patrum in conciliis definitis veritatem eruit, ac discutiendo comprobat. Quod cum in scholis præcipue argumentando comparetur, id nomen sortita est. Quamobrem differt a positiva theologia, non re sed modo, quemadmodum item alia ratione non est eadem cum naturali theologia, quo nomine philosophi metaphysicen nominarunt. Positiva igitur non ita res disputandas proponit, sed pæne sententiam ratam et firmam ponit, præcipue in pietatem incumbens. Versatur autem et ipsa in explicatione Scripturæ sacræ, traditionum, conciliorum et sanctorum patrum. Naturalis porro theologia Dei naturam per naturæ argumenta et rationes inquirit, cum supernaturalis, quam scholasticam dicimus, Dei ejusdem naturam, vim, proprietates, cæterasque res divinas per ea principia vestigat, quæ sunt hominibus revelata divinitas. Possevin, Bibliotheca Selecta, l. 3. c. i.