← Table of contents
Introduction to the Literature of Europe in the Fifteenth, Sixteenth, and Seventeenth Centuries, Vol. 2

Note 817 — Chapter XXIX

Reading edition

Per Deum intelligo Ens absolutè infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque æternam et infinitam essentiam exprimit. Dico absolutè infinitum, non autem in suo genere; quicquid enim in suo genere tantum infinitum est, infinita de eo attributa negare possumus; quod autem absolutè infinitum est, ad ejus essentiam pertinet, quicquid essentiam exprimit et negationem nullam involvit.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings