Note 782 — Chapter XXIX
Reading edition
Leyden had condemned the whole Cartesian system as early as 1651, on the ground that it was an innovation on the Aristotelian philosophy so long received; and ordained, ut in Academia intra Aristotelicæ philosophiæ limites, quæ hic hactenus recepta fuit, nos contineamus, utque in posterum nec philosophiæ, neque nominis Cartesiani in disputationibus lectionibus aut publicis aliis exercitiis, nec pro nec contra mentio fiat. Utrecht, in 1644, had gone farther, and her decree is couched in terms which might have been used by anyone who wished to ridicule university prejudice by a forgery. Rejicere novam istam philosophiam, primo quia veteri philosophiæ, quam Academiæ toto orbi terrarum hactenus optimo consilio docuere, adversatur, ejusque fundamenta subvertit; deinde quia juventutem a veteri et sana philosophia avertit, impeditque quo minus ad culmen eruditionis provehatur; eo quod istius præsumptæ philosophiæ adminiculo et technologemata in auctorum libris professorumque lectionibus et disputationibus usitata, percipere, nequit; postremo quod ex eadem variæ falsæ et absurdæ opiniones partim consignantur, partim ab improvida juventute deduci possint pugnantes cum cæteris disciplinis et facultatibus, atque imprimis cum orthodoxa theologia; censere igitur et statuere omnes philosophiam in hac academia docentes imposterum a tali instituto et incepto abstinere debere, contentos modica libertate dissentiendi in singularibus nonnullis opinionibus ad aliarum celebrium Academiarum exemplum hic usitata, ita ut veteris et receptæ philosophiæ fundamenta non labefactent. Tepel. Hist. Philos. Cartesianæ, p. 75.