Note 775 — Chapter XXIX
Reading edition
Hoc est autem præter phantasiæ cancellos, intellectûsque ipsius proprium, potestque adeo talis apprehensio non jam imaginatio, sed intelligentia vel intellectio dici. Non quod intellectus non accipiat ansam ab ipsa phantasia ratiocinandi esse aliquid ultra id, quod specie imagineve repræsentatur, neque non simul comitantem talem speciem vel imaginationem habeat; sed quod apprehendat, intelligatve aliquid, ad quod apprehendendum sive percipiendum assurgere phantasia non possit, ut quæ omnino terminetur ad corporum speciem, seu imaginem, ex qua illius operatio imaginatio appallatur. Ibid.