Note 772 — Chapter XXIX
Reading edition
Et ne instes in nobis quoque, dum universale concipimus, admisceri semper aliquid singularitatis, ut certæ magnitudinis, certæ figuræ, certi coloris, &c., experimur tamen, nisi [sic] simul, saltem successivè spoliari à nobis naturam qualibet speciali magnitudine, qualibet speciali figura, quolibet speciali colore; atque ita de cæteris.