← Table of contents
Introduction to the Literature of Europe in the Fifteenth, Sixteenth, and Seventeenth Centuries, Vol. 2

Note 770 — Chapter XXIX

Reading edition

Itaque est in nobis intellectûs species, qua ratiocinando eo provehimur, ut aliquid intelligamus, quod imaginari, vel cujus habere obversantem imaginem, quantumcunque animi vires contenderimus, non possimus.... After instancing the size of the sun, possunt consimilia sexcenta afferri.... Verum quidem istud sufficiat, ut constet quinpiam nos intelligere quod imaginari non liceat, et intellectum ita esse distinctum a phantasia, ut cum phantasia habeat materiales species, sub quibus res imaginatur, non habeat tamen intellectus, sub quibus res intelligat: neque enim ullam, v. g. habet illius magnitudinis quam in sole intelligit; sed tantum vi propria, seu ratiocinando, eam esse in sole magnitudinem comprehendit, ac pari modo cætera. Nempe ex hoc efficitur, ut rem sine specie materiali intelligens, esse immaterialis debeat; sicuti phantasia ex eo materialis arguitur, quod materiali specie utatur. Ac utitur quidem etiam intellectus speciebus phantasia perceptis, tanquam gradibus, ut ratiocinando assequatur ea, quæ deinceps sine speciebus phantasmatisve intelligit: sed hoc ipsum est quod illius immaterialitatem arguit, quod ultra omnem speciem materialem se provehat, quidpiamque cujus nullam habeat phantasma revera agnoscat.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings