← Table of contents
Introduction to the Literature of Europe in the Fifteenth, Sixteenth, and Seventeenth Centuries, Vol. 2

Note 356 — Chapter XXI · (continued 2)

Reading edition

Hoc spatio exacto, nihil restat quod tibi æque commendem atque studium juris, non illius privati, ex quo leguleii et rabulæ victitant, sed gentium ac publici; quam præstabilem scientiam Cicero vocans consistere ait in fœderibus, pactionibus conditionibus populorum, regum, nationum, in omni denique jure belli et pacis. Hujus juris principia quomodo ex morali philosophia petenda sunt, monstrare poterunt Platonis ac Ciceronis de legibus liber. Sed Platonis summas aliquas legisse suffecerit. Neque pœniteat ex scholasticis Thomam Aquinatem, si non perlegere, saltem inspicere secunda parte secundæ partis libri, quem Summam Theologiæ inscripsit; præsertim ubi de justitia agit ac de legibus. Usum propius monstrabunt Pandectæ, libro primo atque ultimo; et codex Justinianeus, libro primo et tribus postremis. Nostri temporis juris consulti pauci juris gentium ac publici controversias attigere, eoque magis eminent, qui id fecere, Vasquius, Hottomannus, Gentilis. Epist. xvi. This passage is useful in showing the views Grotius himself entertained as to the subject and groundwork of his treatise.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings