Note 197 — Chapter XX
Reading edition
Licet enim in natura nihil vere existat præter corpora individua, edentia actus puros individuos ex lege, in doctrinis tamen illa ipsa lex, ejusque inquisitio, et inventio atque explicatio pro fundamento est tam ad sciendum quam operandum. Eam autem legem ejusque paragraphos, Formarum nomine intelligimus; præsertim cum hoc vocabulum invaluerit et familiariter occurrat. Nov. Org. ii. 2.