← Table of contents
Introduction to the Literature of Europe in the Fifteenth, Sixteenth, and Seventeenth Centuries, Vol. 2

Note 193 — Chapter XX

Reading edition

Ipse reperi in archivis dominationis suæ, autographa plus minus duodecim Organi Novi de anno in annum elaborati, et ad incudem revocati, et singulis annis, ulteriore lima subinde politi et castigati, donec in illud tandem corpus adoleverat, quo in lucem editum fuit; sicut multa ex animalibus fœtus lambere consuescunt usque quo ad membrorum firmitudinem eos perducant. In libris suis componendis verborum vigorem et perspicuitatem præcipuè sectabatur, non elegantiam aut concinnitatem sermonis, et inter scribendum aut dictandum sæpe interrogavit, num sensus ejus clare admodum et perspicuè redditus esset? Quippe qui sciret æquum esse ut verba famularentur rebus, non res verbis. Et si in stylum forsitan politiorem incidisset, siquidem apud nostrates eloquii Anglicani artifex habitus est, id evenit, quia evitare arduum ei erat.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings