← Table of contents
Introduction to the Literature of Europe in the Fifteenth, Sixteenth, and Seventeenth Centuries, Vol. 2

Note 142 — Chapter XX

Reading edition

Ne vero, fili, cum hanc contra Aristotelem sententiam fero, me cum rebelli ejus quodam neoterico Petro Ramo conspirasse augurare. Nullum mihi commercium cum hoc ignorantiæ latibulo, perniciosissima literarum tinea, compendiorum patre, qui cum methodi suæ et compendii vinclis res torqueat et premat, res quidem, si qua fuit, elabitur protinus et exsilit; ipse vero aridas et desertissimas nugas stringit. Atque Aquinas quindam cum Scoto et sociis etiam in non rebus rerum varietatem effinxit, hic vero etiam in rebus non rerum solitudinem æquavit. Atque hoc hominis cum sit, humanos tamen usus in ore habet impudens, ut mihi etiam pro [præ?] sophistis prævaricari videatur Bacon de Interpretatione Naturæ.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings