Note 156 — Chapter XX
Reading edition
Non est malus ignis in suo esse; terræ autem mams videtur, non autem mundo; nec vipera mala est, licet homini sit mala. Ita de omnibus idem prædico. Mors quoque rei unius si nativitas est multarum rerum, mala non est. Moritur panis manducatus, ut fiat sanguis, et sanguis moritur, ut in carnem nervos et ossa vertatur ac vivat; neque tamen hoc universo displicit animali, quamvis partibus mors ipsa, hoc est, transmutatio dolorifica sit, displiceatque. Ita utilis est mundo transmutatio eorum particularium noxia displicensque illis. Totus homo compositus est ex morte ac vita partialibus, quæ integrant vitam humanam. Sic mundus totus ex morticus ac vitibus compositus est, quæ totius vitam efficiunt. Philosop. Realis, c. 10.