Note 155 — Chapter XX
Reading edition
Igitur ipse Deus, qui est prima potentia, prima sapientia, primus amor, largitus est rebus omnibus potentiam vivendi, et sapientiam et amorem quantum sufficit conservationi ipsarum in tanto tempore necessariæ, quantum determinavit ejus mens pro rerum regimine in ipso ente, nec præteriri potest. Calor ergo potest, sentit, amat esse; ita et res omnis cupitque æternari sicut Deus, et Deo res nulla moritur, sed solummodo mutatur, &c. l. ii., c. 26.